[ Pobierz całość w formacie PDF ]

nudato capite clamantem:
O cohibete iras!
quia idem Caesar hoc fecerat suos in Pharsalia alloquens:  parcite
civibus! Ascanii et Laviniae caput illustrat ominosa flamma, quia hoc
idem factum omen in Tullo Hostilio et L. Marcio. Rursus Sergesto pro
servata navi in V Aeneas dat praemium, quia Varroni similiter gratiae
actae pro servata re publica post cladem Cannensem. Venulum ex equo
a Tarchone describit detractum atque cursu ablatum; idem sibi evenisse
Caesar ait in Ephemeride teste Servio. Ratio est, cur haec probabilita-
tem afferant, quia quae iam facta sunt, eorum similia ante facta fuisse
credibile est, maxime si maiores et posteri comparantur. Hi enim solent
imitari avos. Probabile est ergo avos fecisse, quod fecerunt nepotes.
Et haec quidem de probabilitate rerum mirarum et extraordinaria-
rum, quorum fontem universalem lib. II diximus esse difficile. Res au-
tem ordinariae et communes neque habent per se admirabuitatem,
neque indigent tanta probabilitatis cura, et earum ex opposito
probabilitatis fons erit ipsa ratio facilis. Probabile est enim ea accidere,
quae sunt facilia. Ipsa autem ratio facilis rursus dividitur in illos fontes
possibilium actionum et aliarum rerum, de quibus lib. III et IV. Nam v.
g. probabilitas, cur iuvet Aeneam Euander, Venus, Iuppiter et aliae
personae, vel cur hoc modo, fons est probabilitatis ipsum facile,
desumptum ex affinitate vel ex natione, vel ex sexu, vel moribus, vel
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
229
ex affinitate vel ex natione, vel ex sexu, vel moribus, vel officio, vel
natura, eademque ratio est de probabilitate actionum impedientium.
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
230
LIBER VIII
DE IIS REBUS, QUAE NECESSARIAE SUNT
AD MOVENDUM, SEU PATHOS FABULAE
CAPUT I
DE CONNEXIONE MOVENDI ET DELECTANDI
Superiore libro de animorum delectatione egimus ex fabula prove-
niente, hoc libro acturi de motu ipso. Nam etsi haec quoque, quibus
movemur in fabula, nos delectent, tamen quaedam propria sunt magis
delectatione ut no varia mira probabilia, quam illa, quae propria sunt
motui, quae ab Aristotele vocantur horribilia terribiliaque. Connexa
tamen haec sunt inter se, ut obiecta ita motus ipsi. Nam et terribilia mi-
serabiliaque possunt esse varia, immo interdum ex variatione contin-
gunt talia, ut videre est in peripetiis et agnitionibus, insuper sunt etiam
admirabilia, immo et stuporem inducunt.
Hanc connexionem insinuat Aristoteles cap. 14:  Quoniam vero ,
inquit,  a timere misericordiave talem delectationem per imitationem
poeta parare debet . Timor vero et misericordia non est nisi terribilium
miserabiliumque. Praeterea paulo ante eodem cap. 14 ait duas esse par-
tes, quibus tragoedia mortalium animos delectat: peripetias et agnitio-
nes. Harum vero utraque est sane terrifica et miserabilis, itaque co-
niuncta est delectatio ex parte varii cum motu. Connexam vero cum
eodem esse etiam respectu probabilitatis patet ex illis verbis cap. 9, ubi
agens de propriis motus instrumentis, agitatione et peripetia,  Haec ,
inquit,  in ipso rerum contextu (hoc est in fabula ipsa) ita astruenda
sunt, ut ex his, quae prius acta fuerint necessario sequi aut certe verisi-
militer agi videantur. Multum enim differt, fiant haec per haec, an ex
his . Quasi diceret non tantum hoc per hoc fieri debere in fabula haben-
to agnitionem et peripetiam, sed insuper debere hoc ex alio sequi, hoc
est ipsas peripetias et agnitiones probabiles esse debere. Quod, tertio,
spectat ad admirabilitatem, respectu etiam huius delectatio participat
cum motu, nam horribilia terribiliaque semper etiam per se sunt admi-
rabilia, ut ex experientia patet Neque mirum ita esse affines sibi de-
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
231
lectationem et motum in fabula, cum eo ipso, quod audiamus horribilia
terribiliaque v. g. in tragoediis, delectationem sentiamus maximam
gaudeamusque etiam flere et iucundissimum nobis sit aliorum misereri.
Tamen, ut dixi, etiamsi utrumque participet in multis et in omnibus
ferme, quaedam tamen alterutri magis propria sunt.
CAPUT II
QUAENAM SINT ILLA, QUAE SUNT PROPRIE
AD MOVENDUM IN FABULA
Tria huiusmodi assignat Aristoteles cap. 9: [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • ocenkijessi.opx.pl
  • Copyright (c) 2009 - A co... - Ren zamyślił się na chwilę - a co jeśli lubię rzodkiewki? | Powered by Wordpress. Fresh News Theme by WooThemes - Premium Wordpress Themes.